Liber Primus Samuelis*

Caput 20: Versus 17

Et addidit.ID.Ut a perditione inimicorum David ostenderetur immunis, quia diligebat eum secundum legem Dei. Qui etsi morte praeventus regnum terrenum cum eo sicut sperabat habere non potuit, absque ulla dubitatione regni coelestis consortium cum eo quem pro virtutibus diligebat, cum esset et ipse vir, virtutum accepit.Nunquid:quasi dicat, Amas inimicum meum adversans mihi, in quo ostendis adulterino te conceptum concubitu. Nam legitime nati arctius amant patres.RAB.Quid est quod Jonathas volens servare David, etc., usque ad sed quem Moses et prophetae praedixerant ignorabat.
(* Traductions européennes)